Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1002

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Cundalperht gegen Liegenschaften zu Ober(Unter)wollbach andere zu Enghausen.
Datierung: Ca. 887-895

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Cundalperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque prefatus laudabilis episcopus eidem nobili viro cum manu Jacobi advocati sui in Uuolfpach domum cum curte caeterisque aedificiis et LXII iugera in proprietatem habendum Econtra vero dedit pretitulatus vir nobilis eidem laudabili episcopo potestativa manu ex parte proprietatis suae in loco qui dicitur Heginhusa domum cum curte caeterisque aedificiis et LXYI iugera et X de silva. Unde mutuum concambium inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptum, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter in domino Amen. Isti sunt testes Vuetti comes. Vuolfdregil comes. Vȏdalhoh. Petto. Rûodperht. Hiltipreht. Rihholf. Diotpold. Rihholf. Hardperht. Vuerin. Sigipold. Job. Vȏto.