Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1001

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Inti gegen einen Hof zu Wollnzach einen anderen ebenda.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET NOBILIS VIRI NOMINE ÍNTI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclaesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Inti quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque prefatus laudabilis episcopus eidem nobili viro cum manu Helmberti ex parte ecclesiae suae de beneficio eidem Helmberti in loco nominato Vuolmoteshaha curtiferum I in proprietatem habendum Econtra vero dedit pretitulatus nobilis vir eidem laudabili episcopo cum manu Helmberti ex parte proprietatis suae in eidem loco curtiferum I. Unde—possideat aevis temporibus (= 992) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat feliciter aevis temporibus). Isti sunt testes: Erchanfrid. Adalperht. Kaganhart. Îsso. Diotloh. Petto. Vuoluolt. Vuicko. Elmperht. Egilolf.