Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1000

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Erchanfrid gegen Liegenschaften und Unfreie an vier Orten andere zu Pfettrach.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VVALDONIS EPISCOPI ET ERCHANFRID.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Erigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Erchanfrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus cum advocato suo Jacobo eidem nobili viro ad Holanpah tertiam partem ecclesiae curtifera II hobas III et iugera XXII de pratis carradas X de palude sufficienter, ad Vuengun curtiferam I hobas II et iugera XVII de pratis carradas VII ad Heriteshusun curtiferum I hobam I de pratis carradas XII, ad Ilihdorf iugera VIII et quicquid eodem die ad supranominatas causas pertinebat cum quesitis et inquisitis; insuper vero mancipia VIIII Econtra vero in recompensatione harum rerum dedit idem nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam retinendum ad Phetarah curtifera II cum duobus domibus horrea II hobas IIII de arabili terra et iugera VII de silva hobas V de pratis carradas L et quicquid eodem die ibi proprietatis habuit; insuper vero mancipia VIIII quorum nomina sunt Selphart, Vódalrib, Vuolfhart, Liutilo, Vuilliperht, Liuphart, Dietpirc, Rihni, Diotfrit. Unde et duas commutationes ínter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus Isti sunt testes Helmperht. Ruôdperht. Petto. Rihholf. Vuicco. Ellinrih. Arnolt. Liutfrid. Ratpot. Rihholf. Irmanheri. Vualthalm. Adalperht. Selprat. Vôdallant. Altrih. Adalo. Diothalm. Mahtuni. Ruôdolt. Sindeo.