Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 999

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Altrih gegen einen Hof zu Feldmoching einen Morgen ebenda.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET ALTRICI.

In nomine dei eterni. Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Altrih quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus cum advocato suo eidem nobili viro ad Feldmohingun curtiferum unum Econtra vero in recompensacione supradictae rei dedit idem nobilis vir eidem episcopo in eodem loco iugerum I. Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore parique firmitate conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat et exinde utlibet faciat Isti sunt testes per aures tracti Amolt. Ruotperh. Atto. Petto. Adalo.