Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Hiltipert gegen einen Hof zu Kollersdorf das dreifache Mass ebenda.
Datierung: Ca- 887-895
In nomine dei aeterni. Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesie episcopum necnon et quendam nobilem virum Hiltipertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus cum advocato suo Jacobo eidem nobili viro in proprietatem habendum ad Chadalesdorf curtiferum I Econtra vero in reconpensatione supradicte rei dedit eidem nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam retinendum in eodem loco tripliciter.
Unde —possideat aevis temporibus (= 992) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat feliciter aevis temporibus ).
Isti sunt testes per aures tracti Ruodperht. Helmperht. Alprih. Cundhart. Erhanfrid. Isolt. Ruodheri. Hartperht. Verin. Hadirih. Eckihart. Pernhart.