Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 995

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Deotmund gegen Ackerland, Wald und Wiesen zu Fürholzen Acker¬land, Wald und Wiesen zu Marchenbach (?).
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET DIOTMUNDI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Deotmundum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus cum advocato suo nomine Jacobo eidem nobili viro ex parte eclesiae suae ad Furiholce in proprietatem habendum de arabili terra iugera XIIII de silvula iugera II de pratis iugera II Econtra vero in reconpensatione harum rerum dedit idem nobilis vir eidem episcopo ex proprietate sua ad Mardrinpah de arabili terra iugera XIIII de silvula iugera VI de pratis iugera VI.

Unde—possideat aevis temporibus (= 992) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus). Isti sunt testes per aures tracti Heimperht. Aripo. Reginheri. Sigiprant. Erchanfrid. Teito. Hartperht. Vuerin. Diotmunt. Isanperht. Kundalperht.