Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Egilbert gegen ⅓ Morgen zu Hörenzhausen das doppelte Mass ebenda.
Datierung: Ca. 887-895
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis eclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Egilbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus cum advocato suo Jacobo eidem nobili viro ex parte eclesiae suae ad Heridioshusun de arabili terra tertiam partem unius iugeri Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit idem nobilis vir eidem episcopo in eodem loco ex proprietate sua dupliciter. Unde —possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus. ). Isti sunt testes per aures tracti Heimperht. Aripo. Reginkeri. Sigiprant. Erchanfrid. Teito. Hartperht. Vuerin. Deotmunt. Isanperht. Kundalperht.