Bischof Waldo tauscht vor dem Edlen Cundalpert gegen Ackerland, Wald und Wiesen zu Ober(Unter)-kienberg Wiesen zu Nörting.
Datierung: Ca. 887-895
In nomine dei eterni. Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae presulem necnon et quendam nobilem laicum Cundalpertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prenominatus episcopus eidem nobili viro cum advocato suo Jacobo ad Chiemperc ex ministerio Engilharii de arabili terra et de silvula de pratis carradas IIII et de ministerio Uuilliperti de pratis iugera IIII Econtra vero in reconpensatione supradictarum rerum dedit idem nobilis vir eidem episcopo ad Nertingunt de pratis iugera VIII. Unde—possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis feliciter temporibus.). Isti sunt testes per aures tracti Heimperht. Aripo. Reginheri. Sigiprant. Erchanfrid. Teito. Hartperht. Vuerin. Diotmunt. Isanperht. Cundalperht.