Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 993

Bischof Waldo und der Edle Heimpert vertauschen Unfreie.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET HEIMPERTI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Heimbertum quandam commuta- tionem facere sicut et fecerunt. Dedit itaque venerabilis episcopus eidem nobili viro Heimberto cum advocato suo Jacobo unam ancillam nomine Ermanhildam in proprietatem habendam Econtra vero in reconpensatione supradictae ancillae dedit idem nobilis vir eidem episcopo duas ancillas Adalmodam et filiam eius ad sedem suam firmiter retinendum.

Unde—possideat aevis temporibus feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter.).

Isti sunt testes per aures tracti Vuoluolt. Alprih. Petto. Liutfrid. Nothart. Vuoluolt. Heimperht. Eckihart. Meio.