Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 992

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Vuoluold gegen Liegenschaften und Unfreie zu Biberhach solche zu Leinhausen.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET VUOLFOLDI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Vuoluoldum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus cum advocato suo Jacobo eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae ad Piparpah curtiferum I de arabili terra iugera XXX de silvula iugera V de pratis carradas V mancipia III quorum nomina hic notantur: Ratmunt, Vuolfheid, Isanfrit Econtra vero in reconpensatione supradictarum rerum dedit idem nobilis vir eidem episcopo ex proprietate sua ad Tellanhusun curtiferum I domum horreum de arabili terra iugera XXXIII de silvula iugera VII de pratis carradas V mancipia V quorum nomina hic recitantur: Liutfrid, Ruodperht, Liutprant, Engilmuot, Liutvuih. Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat feliciter aevis temporibus Isti sunt testes per aures tracti Vuoluolt. Alprih. Liutfrid. Petto. Nothart. Vuoluolt. Heimperht. Eckihart. Meio.