Bischof Waldo tauscht von dem edlen Diakon Sindbert gegen Liegenschaften zu Alpersdorf solche zu Marzling.
Datierung: Ca. 887-895
In dei nomine Placuit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis aeclesiae episcopum necnon et quendam nobilem diaconum nomine Sindbertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerabilis episcopus una cum advocato suo Jacobo eidem nobili diacono ex parte aeclesie suae iure hereditario possidendum in loco qui dicitur Albharesdorf curtam domum horreum de arabili terra hobam I Et econtra in recompensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis diaconus laudabili episcopo ad suam retinere aeclesiam una cum advocato suo Helmberto in loco qui dicitur Marzilinga curtam domum horreum fontem pomerium de arabili terra iugera XXIIII . . de inculta terra iugera VIIII de pratis carradas LXX de silva iugera VII. Unde—possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis feliciter temporibus.). Isti sunt testes per aures tracti Adalo. Fatto. Hunolt. Helmpreht. Vrolf. Sahso. Frieso. Adalo. Erfheri. Ebo. Vnarc. Herilunc. Vuillihelm. Odalpreht. Kaganhart. Hunolt.