Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Ratpot gegen 3 Morgen zu Sünzhausen ebensoviel ebenda.
Datierung: Ca. 887-895
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis eclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Ratpot quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro una cum advocato suo nomine Jacobo in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Sindeoshusun iugera III de arabili terra Et econtra in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ex parte proprietatis suae in eodem campo de terra equaliter mensurata iugera III ad suam perpetualiter retinere ecclesiam.
Unde—possideat aevis temporibus feliciter domino ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter domino.). Isti sunt testes Vuetti. Ratolt. Cotascalc. Riholf. Heimperht. Teito. Hartperht. Vuerin. Odolt. Vuicdarp. Patarih. Altaperht.