Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 987

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Atto gegen 1 ½ Äcker zu Schwabing 4 Morgen ebenda.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ATTONEM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Attonem quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus laudabilis episcopus una cum advocato suo nomine Jacob eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem retinendum agrum I et dimidium in loco qui dicitur Suapinga Econtra vero in recompensatione huius rei dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam retinendum in eodem loco iugera IIII.

Unde—possideat aevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Ásperht. Helmperht. Sigimuot. Vuicperht.