Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Job gegen kirchlichen Besitz zu Edenpfaffenhofen dessen Besitz zu Steinkirchen; ebenso vertauschen beide je zwei Unfreie.
Datierung: Ca. 887-895
In dei nomine Notum sit omnibus deo credentibus quod convenit atque complacuit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Job quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prescriptus laudabilis episcopus eidem nobili viro una cum advocato suo Jacobo et Sigivuardi vassalli sui ex parte proprietatis Frigisingice ecclesiae in loco qui dicitur Puopinhoua totum et integrum quicquid ibi possidebat ad eundem locum iure pertinentem Econtra vero in recompensationem huius rei tradidit predictus nobilis vir venerabili episcopo et eidem advocato suo Jacobo et Sigiuuardo vassalli suo proprietatem suam in loco qui dicitur Steinininchiricha curtem cum domo terris pratis silvis aquis et omnibus ad ipsum locum pertinentibus ad sedem suam retinendum.
Unde—accepit (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit) firmiter aevis temporibus possideat. Insuper etiam dedit idem laudabilis episcopus eidem nobili viro mancipia II nomine Rihhilt, Hérigund Econtra vero tradidit prenominatus Job eidem episcopo mancipia totidem nomine Hruoduuih, Vuota. Isti sunt testes Mahtuni. Herilant. Ellanrih. Cotascalh. Mahtperht. Meginheri. Kaganhart. Kepahart.