Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Reginheri gegen Liegenschaften zu Rieden solche zu Heimathshausen und Rieden.
Datierung: Ca. 887-895
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum nec non et quendam nobilem virum nomine Reginheri quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Mahtuni in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Riodun ecclesiam ad quam ille suam decimam dat ceterique nobiles viri III curtem domum horreum de arabili terra iugera L de pratis carradas XII de silva iugera IIII Econtra vero in recompensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo proprietatem videlicet suam in loco qui dicitur ad Hamareshusun curtem domum horreum pomerium de arabili terra iugera LXXII et in alio loco ad Riode nominato iugera X de pratis carradas XL de silva iugera X. Unde—possideat aevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Jacob. Herilant. Otperht. Mahtheri. Vualdker. Sigimot. Pernhart. Meginhart. Erlolf. Eparachar. Hahart. Atto. Rihheri.