Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 985

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Marcho gegen einen Hof zu Kottgeisering das dreifache Mass.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE MARCHONEM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum nec non et quendam nobilem virum nomine Marchonem quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus laudabilis episcopus eide[m] nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Ruodperht in loco nominato Kisalheringa curtiferum I in proprietatem habendum Econtra vero in recompensatione huius curtiferi dedit prescriptus nobilis vir eidem episcopo ex parte hereditatis sue triplum ad ecclesiam retinendum. Unde—possideat sevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Jacob. Mahtheri. Ótperht. Heilrih. Vualdker. Eparachar. Lantperht. Ruodperht. Sigihart. Heilperht. Hartuuic.