Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 984

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Ruodhari gegen einen Hof zu Gross(Klein)inzemoos einen anderen und ¼ Morgen ebenda.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE RUODHARIUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Ruodharium quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque pretitulatus episcopus eidem nobili viro una cum advocato suo nomine Jacob ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco nuncupato Inzimos curtiferum I Econtra vero in recompensatione huius rei dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam retinendum in eodem loco curtiferum I et quartam partem unius iugeri. Unde—possideat aevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Ratkis. Engilhart. Uuirunt. Alpolt. Kepolf.