Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 983

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Hruodperht gegen ½ Morgen zu Massenhausen Wiesen ebenda.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE HRUODPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Vualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Hruodperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Riholf in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Massinhuson iugerum dimidium Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir eidem laudabili episcopo ad suam retinere ecclesiam partem hereditatis suae in eodem loco de pratis carradas II.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).