Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 980

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Epucho gegen 1/2 Morgen zu Amper(Langen)pettenbach das doppelte Mass ebenda.
Datierung: Ca. 887-895

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Epucho quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque prefatus laudabilis episcopus una cum advocato suo nomine Jacob eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur Pettinpah iugerum dimidium Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit pretitulatus nobilis vir ex parte hereditatis suae eidem episcopo ad sedem suam retinendum in eodem loco dupliciter.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Uodallant. Reginpold. Helfrih. Adalperht. Árhart.