Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 981

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Aspert gegen Ackerland, Wald und Wiesen zu Eichenkofen Ackerland und Wiesen zu Langengeisling.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO INTER VUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ASPERTUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Áspertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prescriptus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Jacob in proprietatem habendum in loco qui dicitur Ecchinbouun de terra arabili iugera LXX de silva iugera XIIII de pratis carradas X Econtra vero in recompensatione huius rei dedit pretitulatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam retinendum in loco qui dicitur Kislinga iugera LXXXIII de pratis carradas XX. Unde—possideat aevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Atto. Adalo. Heimperht. Fatto. Helmperht. Rihhart.