Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Adalunc gegen einen Morgen zu Sulzrain zwei andere ebenda.
Datierung: Ca. 887-895
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Adalunc quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque prescriptus laudabilis episcopus una cum advocato suo nomine Jacob eidem nobili viro ex parte ecclesiae sue in proprietatem habendum in loco qui dicitur Sulzreini iugerum I Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit pretitulatus nobilis vir ex parte hereditatis suae in eodem loco iugera II.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Kepolf. Engilhart. Perhtolt.