Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 976

Bischof Waldo und der Edle Liutfrid vertauschen je einen Unfreien.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET LIUTFRIDONIS.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Liutfrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque praedictus venerabilis episcopus una cum advocato suo nomine Jacob eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum servum unum nomine Deotmar Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir eidem venerabili episcopo alium servum ad ecclesiam retinendum nomine Perhtolt. Unde—possideat aevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Faramunt. Heimperht. Rihperht. Hunperht. Crimolt. Erolo. Reginpold. Sigipato. Adalheri. Ratolt.