Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 975

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Rihhart gegen einen Hof und Ackerland zu Stünzbach einen andern und Ackerland ebenda.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO WALDONIS EPISCOPI ET RIHHARTI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Rihhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerabilis episcopus una cum advocato suo nomine Uuirondo eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Stunzinpah curtiferum I ȃc de arabili terra iugerum dimidium Et econtra in reconpensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir venerabili episcopo ad suam retinere ecclesiam in eodem loco ex parte proprietatis suae curtiferum I iugerum I et dimidium de arabili terra.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).