Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 977

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Lantolt gegen einen Hof zu Amper(Langen)pettenbach Liegenschaften ebenda.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO UUALDONIS EPISCOPI ET NOBILIS VIRI NOMINE LANTPOLT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesie episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Lantolt quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerabilis episcopus una cum advocato suo nomine Jacob eidem nobili viro ex parte ecclesiae sue in proprietatem retinendum curtiferum I in loco qui dicitur Pettinpah Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit prefatus nobilis vir eidem venerabili episcopo in eodem loco curtiferum I de pratis carradam I et dimidiam, iugerum I.

Unde—possideat aevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Faramunt. Heimperht. Liutfrid. Rihperht. Hunperht. Crimolt. Erolo. Reginpold. Sigipato. Adalheri. Ratolt.