Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 974

Bischof Waldo tauscht von dem Grafen Aripo Liegenschaften zu Holzhausen gegen solche zu Pliening, Poing, Allershausen.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET ARIPONIS.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesie episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Aripo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerabilis episcopus eidem comiti ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Holzhuson curtem cum domo ceterisque aedificiis curtifera II de arabili terra hobas III de pratis carradas X ȃc silvam ad eundem locum pertinentem Et econtra in recompensatione harum rerum dedit pretitulatus comes venerabili episcopo ad suam retinere ecclesiam partem proprietatis suae in tribus videlicet locis, ad Pleeningon vero et ad Piuuuingon curtifera II, ad Adalhareshuson namque curtem cum domo ceterisque edificiis in his supradictis locis de arabili terra hobas III de pratis carradas L de silva iugera XIIII.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).