Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 973

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Aspreht gegen Liegenschaften zu Machendorf andere zu Ast.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET NOBILIS [VIRI] NOMINE ASPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Aspreht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque pretitulatus laudabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae una cum advocato suo nomine Rihhart in proprietatem retinendum in loco nominato Machhindorf curtiferum I de terra arabili iugera XX de pratis carradas VIII de silvula iugera III et dimidium Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo ex parte hereditatis suae loco noncupato Ôuuista ad sedem suam habendum curtiferos II de terra arabili iugera XXVI de pratis carradas X. Unde—teneat feliciter aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque teneat feliciter aevis temporibus.). Isti sunt testes Helmperht. Hruodperht. Pernger. Diotperht. Uuicco. Sigimuot. Paldachar. Hunger.