Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Madalgoz gegen ⅓ Morgen zu Sendling zwei andere ebenda.
Datierung: Ca. 887-895
ln dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Madalgoz quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque pretitulatus laudabilis episcopus eidem nobili viro una cum advocato suo nomine Jacob ex parte ecclesiae suae in proprietatem retinendum in loco noncupato Sentilinga tertiam partem unius iugeri Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam retinendum in eodem loco iugera II. Unde—possideat aevis temporibus (=748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Ratkis. Rihperht. Kepolf. Liutperht. Uodalhart. Reginuuart. Chuniheri. Helfrih. Heriprant. Meginhart. Hruodperht. Alpolt. Lantolt. Uualaram. Rihperht alius.