Bischof Waldo tauscht von dem Diakon Adalhart gegen einen Hof zu Giggenhausen das doppelte Mass ebenda.
Datierung: Ca. 887-895
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam diaconum nomine Adalhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque pretitulatus laudabilis episcopus una cum advocato suo nomine Heimperht in loco noncupato qui dicitur Gutihinhuson curtiferum I ex parte ecclesiae suae in proprietatem retinendum Econtra in reconpensatione huius rei dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam habendum in eodem loco dupliciter.
Unde—possideat aevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Kepolf. Uodalhoh.