Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 970

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Uuicperht gegen 4 Morgen zu Hammerlbach 5 andere ebenda.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET VUICPERTI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Uuicperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praetitulatus laudabilis episcopus eidem nobili viro de beneficio Kepahardi ex parte ecclesiae suae in proprietatem retinendum in loco noncupato qui dicitur Hamariginpah iugera IIII Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam habendum in eodem loco iugera V.

Unde— possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes: Meginhart comes. Fatto. Engildeo.