Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 969

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Irmfrid gegen Liegenschaften zu Holzhausen (Pf. Bruck) dessen Besitz zu Schöngeising.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET NOBILIS VIRI NOMINE IRMFRID.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Irmfrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae sue quicquid ad Holzhuson habuit iure hereditario possidendum de terra culta et inculta curtem cum domo ȃc horreo pratis silvis aquis aquarumve decursibus pascuis, nil pretermittens de his que ad predictum pertinebant locum, quod totum ei non tradidisset Econtra in reconpensatione harum rerum dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ad suam ecclesiam retinendum proprietatem suam ad Kisingon curtem domum horreum et quicquid ibi visus fuit habere de terra culta et inculta silvis et in ipsis silvis de pratis carradas L ȃc in alio loco de optimis pratis carradas XL pascuis aquis aquarumve decursibus, nil de ceteris pretermittens quod totum domo dei non tradidisset in manum domini episcopi et Jacobi advocati sui.

Unde—possideat aevis temporibus feliciter in domino (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter in domino.). Amen.