Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 968

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Hadarih gegen Liegenschaften zu Pfettrach andere zu Kollersdorf.
Datierung: Ca. 887-895

[I]n dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Hadarih quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae sue in proprietatem habendum in loco qui dicitur Phetarah de arabili terra iugera XXVIIII de pratis carradas IIII et pro curtifero de pratis carradas VI Et econtra in recompensatione harum rerum dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ex parte proprietatis sue ad ecclesiam retinendum in loco qui dicitur Chadalesdorf curtam domum pomerium de arabili terra iugera XXVIIII de pratis carradas IIII.

Unde—possideat aevis temporibus feliciter in domino (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter in domino.). Isti sunt testes Meginhardus comes. Irinc. Keio. Adalrih. Heimperht.