Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 967

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Rihker gegen Ackerland zu Haindlfing anderes ebenda.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET RIHKERI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Rihker quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum una cum advocato suo nomine Jacob in loco qui dicitur Heidolfinga partem unius agri, hoc sunt in longitudine perticas XXIIII et in latitudine perticas VII et pedes VII Et econtra vero in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir venerabili episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae in eodem loco similiter et insuper in longitudine perticam I, in latitudine similiter.

Unde—possideat aevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).