Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 966

Bischof Waldo und der Edle Meginhart vertauschen je vier Unfreie.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO VUALDONIS EPISCOPI ET MEGINHARDI NOBILIS VIRI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Meginhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque pretitulatus episcopus laudabilis eidem nobili viro una cum advocato suo nomine Jacob de episcopatu suo ad beneficium suum retinendum mancipia IIII, id est nomine Adalsuuind cum tribus filiis Econtra vero in recompensatione huius rei dedit prefatus nobilis vir de beneficio suo eidem episcopo ad sedem suam habendum similiter mancipia, id est nomine Cundpurc cum tribus filiis.

Unde—possideat feliciter aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat feliciter aevis temporibus.).