Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 963

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Adalperht gegen einen Hof nebst Obstgarten und Ackerland zu „Hrota“ einen ebensolchen.
Datierung: 883-887

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ADALPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Adalperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerandae sedis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Hrotam curtiferum I cum pomerio, de arabili terra iugera XXV Et hoc actum fuit cum consilio ác consensu canonicorum etiam et per licentiam domni Karoli piissimi imperatoris. Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum curtiferum I cum pomerio de arabili terra iugera XXV.

Unde—possideat aevis temporibus in domino feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus in domino feliciter.).