Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 964

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Uuolfhard gegen Liegenschaften zu Matzbach andere zu Eibach.
Datierung: Ca. 887-895

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM NOMINE UUOLFHART.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem episcopum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus eidem nobili viro Uuolfhardo curtiferum I de arabili terra iugera XXV de pratis carradas XIII in proprietatem habendum in loco qui dicitur Mazpah Et econtra in reconpensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir episcopo ad ecclesiam retinendum in loco qui dicitur Ipah curtiferum I de arabili terra iugera XXV de pratis carradas XIII.

Unde—possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis feliciter temporibus.). Et ista commutatio facta cum advocato nomine Scrot