Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 962

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Deotolf gegen Liegenschaften zu Dietersdorf solche zu Roggendorf.
Datierung: 883-887

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE DEOTOLF.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Deotolfum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus venerabilis episcopus ex parle ecclesiae suae eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Deotolfesdorf de terra arabili iugera XXXXI domum curtem Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit eidem nobilis vir prefato venerabili episcopo ad ecclesiam habendum in loco qui dicitur Rupindorf domum curtem horreum de terra arabili iugera XXX pomerium I de pratis carradas V. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).