Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Grimheri gegen einen Morgen zu Laimbach Wiesen an der Amper.
Datierung: 883-887
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uua[l]donem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Grimheri quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis prefatus episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum una cum advocato suo nomine Jacob in loco noncupato Laginpah inter curtiferum et terram arabilem iugerum I Econtra vero in recompensatione huius rei dedit pretitulatus nobilis vir eidem prefato episcopo ad sedem suam retinendum de pratis mensuratis in ripa fluminis quod dicitur Ampra tantundem.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).