Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 960

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Riholf gegen 9 Morgen zu Gerlhausen ebensoviel andere zu Altenhausen.
Datierung: 883-887

COMMUTATIO INTER UUALDONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE RIHOLF.

In Christi omnipotentis nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Riholfum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque pretitulatus laudabilis episcopus eidem nobili viro una cum advocato suo nomine Jacob et cum consensu totius familiae suae ex parte ecclesiae suae in proprietatem retinendum iugera VIIII in loco noncupato Kerhiltahuson Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit prenominatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam iugera VIIII ad Altinhuson. Unde—possideat feliciter aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat feliciter aevis temporibus.). Isti sunt testes Rihheri. Rihker. Teito. Senlhart.