Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 959

Bischof Waldo tauscht von dem Edlen Odolt gegen einen Hof zu Ober(Langen)bach das doppelte Mass Ackerland ebenda.
Datierung: 883-887

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ODOLT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Uualdonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Odolt quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus eidem nobili viro Odoldi curtiferum I in proprietatem habendum in loco qui vocatur ad Pahhe Et econtra in reconpensatione huius curtiferi dedit prefatus nobilis vir laudabili episcopo in eodem loco duplum de arabili terra ad ecclesiam retinendum.

Unde—teneat possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque teneat possideat aevis feliciter temporibus.).

Hoc sunt testes per aures tracti Heimperht. Helmperht. Sigimot. Helmrih.