Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 958

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Uuicdarp und seiner Gattin Albsuind gegen Liegenschaften zu Helfenbrunn solche zu Preinerszell.
Datierung: 883
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE UUICDARP.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Uuicdarpum et uxorem eius Albsuindam quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro et uxori eius ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum una cum advocato suo Heimberto in loco qui dicitur Erphinprunno curtiferum I de arabili terra hobas II de pratis carradas XXIIII de parva silvuncula iugera II Et hoc adactum fuit cum consensu canonicorum tociusque ceterae familiae etiam per licentiam piissimi Karoli imperatoris. Et econtra in recompensatione huius rei dedit prenominatus nobilis vir cum uxore sua laudabili episcopo ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum in loco qui dicitur ad Cellam curtem cum domo ceterisque aedificiis de arabili terra hobam I de silva optima proprie iacenti hobas III de pratis carradas IIII.

Unde—possideat aevis in domino feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis in domino feliciter temporibus.).

Actum est ad Frigisingam sedem episcopalem anno incarnationis domini DCCCLXXXIII. regnante domno Karolo piissimo imperatore anno imperii eius tertio indictione I. Paldricus cancellarius precepto Amoldi episcopi scripsit Isti presentes fuerunt Meginhardus Palatinus comes. Kotescalcus comes. Uuetti comes. Iring. Erkanfrid sculdhaizo.