Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 957

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Meginheri gegen einen Hof 2 Morgen.
Datierung: 883
Ausstellungsort: Eching

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE MEGINHERI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Meginheri quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque pretitulatus episcopus ex parte prefate ecclesiae curtiferum I eidem nobili viro suprascripto in proprietatem habendum. Et econtra isdem nobilis vir in reconpensatione alterius eidem nominato episcopo dedit ad prefatam ecclesiam in proprietatem habendum iugera II

Unde—possideat aevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Istud placitum fuit peractum ad Ehingon et isti sunt testes tracti per aures Managolt. Helmperht. Eparhart. Nordloh. Ámo. Kepahart. Liuto.