Bischof Arnold beurkundet einen Tausch von Teilen eines Hofes zu Haindlfing gegen Ackerland ebenda zwischen zwei Dienstleuten der Kirche, dem Kleriker Engilrih und dem Laien Uualto.
Datierung: 876-883
In dei nomine Placuit Arnoldo laudabili Frigisingensis ecclesiae episcopo petitione Engilrici clerici sui servi legi[ti]mi necnon Uualtonis laici domusque dei tributarii quandam commutationem inter eos ex rebus ecclesiae facere sicut et cum sua licentia fecerunt, suo advocato Heimberto committente Dedit itaque predictus Engilricus cum advocato suo eidem Uualtoni in loco nuncupato Heidolfinga partem curtiferi unius suis utilitatibus retinendam Et econtra in reconpensatione huius rei dedit prefatus tributarius eidem clerico in eodem loco de arabili terra equalem remensurative partem. Unde et duas commutationes in rebus ecclesiae inter se fieri predictum rogaverunt episcopum pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat feliciter in suo perdurantes servitio