Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 954

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Lantolt gegen 4 Morgen zu Ober(Unter)seebach das gleiche Mass ebenda.
Datierung: 876-883

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE LANTOLT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingicum episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Lantoldum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus sanctae dei ecclesiae episcopus eidem nobili viro in loco nuncupato ad Sekkipah ex parte ecclesiae suae iugera IIII in proprietatem habendum Econtra in reconpensatione harum rerum dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo proprietatis sue in eodem loco iugera totidem. Unde—possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis feliciter temporibus.).