Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 952

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Hantuni gegen 5 1/2 Morgen zu Prittlbach 12 1/2 Morgen zu Arzbach und Prittlbach.
Datierung: 876-883

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE HANTUNI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Hantuni quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum ex parte ecclesiae suae in loco qui dicitur Pritilinpah de arabili terra iugera V et dimidium Et econtra in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae in loco qui dicitur Aruzapah de arabili terra iugera X, et in alio loco qui vocatur Pritilinpah de terra arabili iugera II et dimidium. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Sigimot. Kisalolt. Perttolt. Petto. Job.