Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 951

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Isanperht gegen 18 Morgen zu Pötzmes einen Hof nebst Ackerland, Wald und Wiesen zu Wang.
Datierung: 876-883

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ISANPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Isanperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Petinmos de arabili terra iugera XVIII Et econtra in reconpensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ex parte hereditatis suae ad ecclesiam retinendum in loco qui dicitur ad Uuangun curtem cum domo, de arabili terra iugera VIIII de pratis iugera II de silva communem partem cum aliis.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).