Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 950

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Kundhart gegen 3 Morgen und Teile eines Hofes zu Strassbach 4 Morgen zu Ober(Unter)weilbach.
Datierung: 876-883

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE KUNDHART.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Kundhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque supradictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum ex parte ecclesiae sue in loco qui dicitur Strazpah de arabili terra iugera III et partem curtiferi in latitudine habens perticam I et in longitudine perticas VIII Et econtra in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae in loco qui dicitur Uuilpah de arabili terra iugera III. Unde -possideat aevis temporibus feliciter ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter.).