Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 948

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Griffo gegen 9 Morgen zu Ecknach 10 andere ebenda.
Datierung: Ca. 876-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE GRIFFO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis eclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Griffo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus venerabilis episcopus una cum advocato suo Heimperto eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Echinaha de arabili terra iugera VIIII Et econtra in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir venerando episcopo ad suam retinere ecclesiam ex parte proprietatis suae in eodem loco de arabili terra iugera X.

Undepossideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).