Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Paldrih gegen einen Hof zu Kirch(Strass)trudering zwei Morgen ebenda.
Datierung: Ca. 876-880
ln dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Paldrih quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus eidem nobili viro cum advocato suo Pettoni in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Truhheringon curtiferum I Et econtra in recompensatione huius curtiferi dedit prescriptus nobilis vir episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae in eodem loco de arabili terra iugera II.
Unde — possideat aevis temporibus feliciter in domino (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus in domino feliciter).