Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 946

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Rihperht gegen einen Hof zu Kottgeisering 3 Morgen ebenda.
Datierung: Ca. 876-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE RIHPERHT.

ln dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Rihperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione pretitulate ecclesiae eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum curtiferum I in loco qui dicitur ad Kisalheringon Et econtra in recompensatione huius curtiferi dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ex parte proprietatis suae in eodem loco ad ecclesiam retinendum de arabili terra iugera III. Unde—possideat aevis temporibus in domino feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus in domino feliciter.).