Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 941

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Utto gegen Teile eines Hofes zu Rehbach das doppelte Mass Acker¬land und einen Weg.
Datierung: Ca. 876-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE UTTO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Utto quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum ex parte ecclesiae suae in loco qui dicitur Rehpah partem unius curtiferi Et econtra in reconpensatione huius rei dedit pretitulatus nobilis vir eidem venerabili episcopo ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum in eodem loco de arabili terra duplum et viam de suo proprio unam.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).